I campi del cardinale

Quid est quod justus primum vineam plantat, et non aut triticum aut hordeum? Unde autem vinea post diluvium corruptionemque terrae? Sed de hoc supra diximus (Cap. 19 et 20); quia veris tempore etiam corruptarum radices vitium pullulare potuerunt. Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit. Necessarii enim fructus sunt tritici et hordei, sine quibus non possumus vivere: vinum autem voluptuarium, et causa delectationis datum. Quod quia justus est, ideo sibi magis hoc quod secundum erat, quam quod primum est, vindicavit. Necessaria enim alimenta vivendi Deo detulit, quod erat. Superfluum autem vinum hominibus, et non necessarium.

Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi - De Noe et arca, Liber I Caput XXIX